- 215 - Papst Honorius III. bestätigt dem Abt des Vinzenzstiftes zu Breslau den Schiedsspruch, den der Abt von Jêdrzejów und andere Schiedsrichter in dem Streit mit den Benediktinern um das Vinzenzstift gefällt haben. Or. dep. südl. Perg. Breslau St.A. Rep. 67 Nr. 19 (A). HONORIUS episcopus servus servorum dei dilecto filio . . abbati sancti Vincentii Wratislauiensis salutem et apostolicam benedictionem. Ex tua sane insinuatione didicimus, quod cum inter te tam tuo quam ordinis tui nomine ex parte una et quosdam alios monachos ordinis sancti Benedicti tam suo quam eiusdem ordinis sancti Benedicti nomine ac fautores eorum Gnesgnensis et Cracouiensis diocesis ex altera super monasterio tuo et rebus ipsius coram dilectis filiis . . preposito Glogouiensi et coniudicibus suis fuisset aliquandiu ex delegatione apostolica litigatum, tandem . . abbas de Andreou et college ipsius electi a partibus arbitri equitate suadente equum pro te ac ordine tuo arbitrium protulerunt, quod humiliter postulasti apostolico munimine roborari. Nos ergo tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu arbitrium ipsum, sicut est equum, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Dat. Alatri XIIII kal. iunii, pontificatus nostri anno sexto. Bleibulle an Seidenschnüren. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |